Vitruvii De architectura libri decem
Vitruvius Pollio, architectus Romanus aetate Augusti florens, decem libris De architectura universam aedificandi disciplinam complectitur, quos ipsi principi dedicavit. A principiis et architecti institutione exorsus, de urbium moenibus condendis, de materia, de templorum generibus atque ordinibus — Dorico, Ionico, Corinthio — disserit; tum aedes privatas, theatra, fora, balnea pertractat; postremo de aqua ducenda, de horologiis et gnomonice, de machinis denique bellicis et civilibus copiose praecipit. Per totum opus illa tria persequitur: firmitatem, utilitatem, venustatem.
Hoc opus, unum quod ex antiquitate de architectura integrum superest, fontem inexhaustum praebet quo veterum aedificandi rationes, proportiones, ornamenta cognoscamus. Auctor non artem solam tradit, sed architectum doctum esse vult, litteris, geometria, historia, philosophia eruditum. Inde per saecula, praesertim renascentibus litteris, artifices et eruditi ad Vitruvium tamquam ad normam redierunt, ut antiqua pulchritudinis ratio in novis operibus reviviscere posset.
How it begins
Ut post triginta annos Vitruvium ex meo Müllerique mei († 14. Aug. 1893) apparatu iterum ederem, id non mea effecit voluntas sed editore Lipsiensi postulante (3. I. 1895) imposita quasi necessitas. necessitatem in studium convertit occasio. nam eodem fere temporis momento evenit ut amica manu favente codicis Scletstatensis (de quo a. 1879 A. Giry, Revue de philol. III, 16-18) propter Mappae claviculam tunc in museum Berolinense delati, mox autem Josepho Gény bibliothecario Scletstatensi indulgente in bibliothecam translati amplior notitia suppeteret. quae cum ad ipsum quidem auctoris textum iuvandum nihil, non nihil tamen faceret ad illustranda textus traditi fata, prioris editionis supplementum praestare videbatur delectabile. parum quidem codex ille antiquus est (saeculi X vergentis), immo magistrali saeculi licentia multo magis etiam ut emendatus ita deformatus, quam aut Leidensis aut (unde [1] reliqui) Pithoeanus, qui propaginis Harleianae testes sunt antiquissimi, id tamen peculiare habet quod licet ad Harleiani codicis exemplar et ipse sit descriptus, proprio tamen conatu quamvis desultorio nec ultra fere primum librum pro medii aevi more pertinaci ad alterius stirpis exemplar ipso quidem codice Gudiano antiquius correctus est, non in margine tantum, et inter scribendum radendo, sed in ipsa statim prima scriptione. etenim quod primum promptumque alterius generis indicium olim (praef. p. VI) quaerenti fore videbatur, in textu ipso sine ullo rasurae vestigio habet verba quae post ipsum statim operis initium in codice antiquissimo (H saec.
Text from Project Gutenberg, public domain.