BoltRead

Apicii librorum X qui dicuntur De re coquinaria quae extant

by Apicius

la · ~150 min at 250 WPM

Apicii De re coquinaria liber unus est gulae artisque coquinariae Romanae, decem in libros per materiam divisus: condimenta et conservandi rationes, holera, carnes, aves, pisces, mare. singula capitula recipe singula praebent, ut ius parandum, quomodo carnes sine sale recentes serventur, quomodo mella, poma uvaeque diu durent, quibus condimentis quaeque epula instruatur. lectorem per culinam ducit, mensuras herbasque enumerans, ut quivis ipse parare discat quod legit.

Hoc opus, saeculo IVº vel Vº ex pleniore Apicio epitomatum sermoneque vulgari aliquatenus mutatum, unicum fere de coquinaria antiqua testimonium superest. inde non solum cibos luxumque divitum Romanorum cognoscimus, sed etiam ipsam linguam cotidianam, mores convivii, commercium herbarum et specierum per totum imperium. quod ad historiam victus, medicinae et linguae Latinae pertinet, hic liber et eruditis et iis qui artem coquendi amant pretiosus manet, testis vivus quomodo veteres ederent atque saperent.

Read this book

How it begins

De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano in libello ‘I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912’, Vollmer in Sitz.-Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil.-hist. Kl. 1920 Abh. 6. pauca addenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit et contulit Giarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803 papyrius fol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae ad usum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes in indice codicum post hanc praefationem. edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleni nec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgari sermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, qui saeculo fere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usum compilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonis vulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentes similiter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita et aestimata sunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l. edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fere agere potuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculis gravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiam habeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentis factis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re vera praeceperit. plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantias pure orthographicas praetermitteremus.

Text from Project Gutenberg, public domain.