BoltRead

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Primum

by Felix Fabri

la · ~620 min at 250 WPM

Accipis hic volumen primum Evagatorii Fratris Felicis Fabri, monachi Ordinis Praedicatorum Conventus Ulmensis, qui rogatu confratrum suorum iter ad loca transmarina suscepit. In hoc libro auctor narrat quae in peregrinatione ad Terram Sanctam, Hierosolymam montesque sacros Syon et Synai per Europam, Asiam Africamque viderit. Diligenter situm ac dispositionem terrarum, marium, fluminum urbiumque describit, neque ea sola quae oculis perspexit, sed etiam quae sibi comperegrinisque acciderunt, prospera et adversa, amara et dulcia, fideliter annotat, adeo ut narrandi modum quodammodo excesserit.

Opus, sermone Latino simplici et incomposito scriptum, religionis ardorem cum minuta locorum observatione coniungit, ita ut testimonium praebeat insigne de peregrinatione medii aevi exeuntis. Quamvis auctor monachorum nonnunquam fabulis deceptus sit, plurima tamen de Palaestina, deserto Arabiae, Cahira, Alexandria Venetiisque tradit optimae frugis plena. Quibus rebus hic liber et pietatem et eruditionem geographicam aetatis suae lectori vivide repraesentat.

Read this book

How it begins

Accipis hic, benevole lector, volumen primum operis amplissimi, quod ipsius auctoris manu scriptum atque in aedibus bibliothecae nostrae asservatum ante hos tres annos reperi. Cujus quidem operis quae saeculo XVI prodiit epitome vernaculo sermone sub finem saeculi XV ab auctore conscripta, quamvis sit tenuis admodum et succincta itineris illius descriptio, cum ab ipso Robinsonio, Americano, qui inter omnes, quos ab Hieronymi aetate ad nostra usque tempora locorum sanctorum investigatores novimus, facile nuper princeps extitit, multis iisque meritis laudibus saepe sit nominata; opus integrum quanti momenti sit et ipse judicabis et ego disputatione tertio volumini praemittenda uberius exponam. Nolo tamen id nunc silentio praetermittere, Felicem nostrum, dum Hierosolymis versaretur, nimis nonnunquam [TR1] monachorum nugis atque commentis a veritate deductum fuisse, quamvis in urbis sanctae quoque et illius regionis descriptione plurima eaque optimae frugis plenissima doceat, quibus ipsius Robinsonii observationes et augeri et emendari possint. Sed multo majoris illa sunt aestimanda, quae, quum suis oculis vidisset, de reliquae Palaestinae atque deserti Arabiae regionibus, deque urbium Cahirae, Alexandriae, Venetiarum et aliorum tunc temporis locorum conditione auctor tradidit sequentibus voluminibus in lucem edenda.

Text from Project Gutenberg, public domain.