BoltRead

Haririus latinus / sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

by Hariri

la · ~305 min at 250 WPM

Hic liber narrationes, quae arabice Makamat sive consessus dicuntur, complectitur, ab Haririo Bazrensi compositas et hic in latinum sermonem conversas. Mos enim Arabum erat in publica domo convenire, ut narrator aliquis fabellam scite contextam recitaret. Haririus, Hamedanensem illum imitatus, quinquaginta consessus finxit, in quibus Abu Seidus Sarugensis, vir eloquentissimus simul et vaferrimus, per varia loca vagatur et infortunia sua callide simulans homines ad misericordiam commovet ac donis ditatur. Narrator Hammamita ubique eum agnoscit fraudesque eius detegit.

Non res vere gestas auctor enarrat, sed ingenii artisque ostentationem quaerit: singulae enunciationes rhythmis respondent, versus prosodiae legibus distinguunt orationem, floresque ex grammatica, poesi, religione, historia selectissimi inseruntur. Hinc linguae Arabicae volubilitas et copia maxime in aprico ponitur. Opus, eloquentiae artificiis difficillimisque verborum lusibus refertum, inter praeclarissima litterarum Arabicarum monumenta merito numeratur atque saeculis lectores doctos delectavit pariter et erudivit.

Read this book

How it begins

Nota: sī scīre vīs quōmodo factus sit hic liber ēlectronicus, accēde hūc , nam fortasse sunt rēs magnī momentī quās intellegere dēbeās (linguā anglicā modo) Haririus Latinus sive Abu Mohammedis Alcasemi, fil. Alii, fil. Mohammedis, fil. Otmani, Haririi Bazrensis, Haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae, omnes et integrae, ex Arabum sermone in latinum translatae, difficillimis locis illustratae, et editae studio Caroli Rudolphi Samuelis Peiperi ædis gratiosæ ad Sanctam Crucem ante Cervimontium diaconi De Haririo et opere ejus Prodromus. Mos erat Arabibus, qui hodiedum inter eos obtinet, ut, temporis jucundo modo fallendi causa, publica quadam domo convenirent, commodeque considerent, dum multorum illorum, qui apud eos narratorum artem exercebant, aliquis, historiolam, fabulamve, ad eorum gustum compositam, exsequeretur. Ejusmodi narrationes, persimiles iis, quae ab Italis dicuntur Novelle, arabice appellantur Hicajat, vel Makamat, i. e. consessus, per eundem tropum, quo Romanorum disertissimus, concionem habere, vel concionem legere, dicebat, pro habere, legere, orationem, nomine loci ad rem, quae ibi esset, fieretve, tralato, uti Arabes adeo coelum dicunt pro pluvia . Quorum quidem consessuum cum Abu’lfadhl Achmed, fil. Hoseini, Hamedanensis , genus invenisset egregium, ita comparatum, ut singulae enunciationes rhythmis finalibus sibi responderent [1] ; versus secundum prosodiae et metrices regulas compositi orationem distinguerent; e grammatica, poesi, religione, traditione, historia, antiquitate, flores insererentur selectissimi; difficillima ostenderentur orationis artificia, maximaque linguae in aprico poneretur volubilitas et copia; hunc Haririus imitatus est.

Text from Project Gutenberg, public domain.