BoltRead

Cicero's Orations

by Marcus Tullius Cicero

la · ~65 min at 250 WPM

L. Sergius Catilina, vir patricius ingenio pravo, coniuratione facta rem publicam armis incendiisque evertere consulatumque vi capere constituit. Cum eius consilia, Fulvia indice prodita, Ciceronis consulis diligentia detegerentur, senatus ultimum decretum protulit. Catilina tamen Romae mansit atque in senatum venire ausus est; quem Cicero, in templo Iovis Statoris convocatis patribus, hac prima oratione vehementissime perstrinxit, scelera eius palam facta arguens eumque urbe excedere iubens. Sequuntur reliquae orationes, quibus consul populum admonet, coniuratos comprehensos puniri suadet, denique de victoria gratias agit.

Hae orationes documentum sunt et eloquentiae Romanae et amoris in rem publicam. In eis Cicero ostendit quanti virtus civilis, libertas, concordiaque ordinum aestimentur, et quam grave periculum a perditis civibus immineat. Cuius vis dicendi, ardor animi, gravitasque sententiarum efficiunt ut hae orationes inter praeclarissima Latinae linguae monumenta numerentur, in quibus ipsa res publica contra audaciam tueri videtur.

Read this book

How it begins

L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689 caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem rem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae opprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quos inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c. petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consilia parum occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cum C. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. Cicerone C. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quibus maxime Ciceronis consulis diligentia restitit ad quem Catilinae eiusque sociorum consilia a Fulvia, muliere nobili, quae rem habebat cum Q. Curio, qui particeps fuit conspirationis illius, deferebantur. Cum autem ista mala consilia contra salutem rei publicae a coniuratis inita apertius iam agitarentur, senatus consultum factum est, darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet, effectumque est, ut Catilina spe consulatus, quem in proximum annum petebat, excideret, designarenturque D. Silanus et L. Murena. Quae cum ita essent, L. Catilina, qui iam ante per Italiam ad homines seditiosos, maxime veteres L. Sullae milites, concitandos nuntios miserat, ad C. Manlium, qui Faesulas, in urbem Etruriae munitam, manum armatorum coegerat, proficisci constituit et bellum patriae inferre convocatisque nocte, quae inter VIII et VII Id.

Text from Project Gutenberg, public domain.