Confessiones
Confessiones Aurelii Augustini, episcopi Hipponensis, sunt narratio vitae eius, a prima infantia per turbulentam adulescentiam usque ad conversionem maturamque fidem deducta. Auctor errores suos confitetur: furtum pirorum, libidinem Carthaginiensem, longam apud Manichaeos deceptionem, ambitionem rhetoris per Italiam gloriam quaerentis. Narrat quomodo, Ambrosio Mediolanensi praedicante et matre Monnica orante lacrimisque rogante, tandem in horto illo voce "tolle, lege" admonitus, ad Christum se converterit; postea matris obitum apud Ostiam luget. Posteriores libri memoriam, tempus, Scripturarumque initia scrutantur.
Opus non solum peccata sed Dei laudes confitetur, totum in colloquium cum Deo conversum. Praecipuum eius thema illud est: "inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te." Gratiam divinam, hominis fragilitatem, animique ad Deum reditum mirifice pertractat. Primum apud Occidentem verae autobiographiae exemplar, lectores per saecula movit atque adhuc movet, viam ad interiorem se ipsum Deumque cognoscendum monstrans.
How it begins
Quum Patrum studium omni fere tempore in Ecclesia Anglicana floruerit, mirum sane accidit, non nisi unum S. Augustini opusculum [1] , quod sciam, idque historici tantum argumenti, typis apud nos unquam mandatum fuisse. Auspicatius ergo a nullo alio exordium sumpturam fore Bibliothecam hanc Patrum duximus, quam ab ipso Augustino, neque opera ejus selecta quam ab ipsius Confessionibus, tum quia indolem Sancti Patris, ingenium, vitam, mores optime declarent, tum vero quia iis, qui pietati gnaviter studuerunt, nunquam non (si modo licuerit) in manibus versatæ sint. Operi tam insigni, et sæculorum plus quam tredecim quæ id in succum et sanguinem pietatis suæ converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare voluerimus. Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si in hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam ordinis illius impigerrimi, deque Patribus optime meriti,) solito labore et patientia, summaque cura et fidelitate concinnarunt, præsertim cum recentius adhuc summa cum diligentia denuo recensita sit et emendata; eorum tamen scrupulis occurrere voluimus, quibus suspectum est quicquid Ecclesiæ Romanæ elaboraverint asseclæ, quosque a Patrum studio absterret corruptelarum nescio quarundam suspicio. Quo ergo huic timori mederemur, codices Manuscriptos, quotquot Bibliothecæ nostræ habent, contulimus; et textum Benedictinum pro fundamento quidem ponentes, varias etiam lectiones, quas notarunt Benedictini, sedulo pensitantes, codicum Oxoniensium quoque, in nova hac editione paranda, opem adhibuimus.
Text from Project Gutenberg, public domain.