Catulli Carmina
Catulli Carmina opus est centum quindecim fere carminum a Gaio Valerio Catullo, poeta Veronensi qui primo ante Christum saeculo floruit, compositorum. In hoc libello leguntur uersus uarii generis: carmina amatoria ad Lesbiam, mulierem quam ardenter amauit, scripta; conuicia in aemulos atque inimicos iactata; lusus ad amicos missi; epithalamia nuptialia; carmenque illud doctum de Ati et de Pelei Thetidisque nuptiis. Per haec opera poeta gaudia amoris, dolores proditionis, iram, salesque urbanos exprimit, animum suum sine fuco aperiens.
Hoc opus ideo magni momenti est quod uoces hominis amantis tam ueras tamque uiuidas seruat ut post bis mille annos lectorem adhuc moueant. Catullus, inter poetas nouos numeratus, sermonem cotidianum cum arte Graeca miscuit, formamque breuem ac nitidam perfecit. Themata eius — amor et odium simul ('odi et amo'), fides amicitiae, mors fratris deflenda, leuitas iuuenilis — ad ipsam naturam humanam pertinent. Quamquam codices paene perierant, hic thesaurus seruatus posteris ostendit quantum ualeat uerus poetae adfectus.
How it begins
Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribitur incipitque Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo , seruatum est autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071, saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec. xiv inuentus est a Compatriota 1 quodam h.e. Veronensi, incertum quo anno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nunc extant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquot intulisse in Compendium suum moralium notabilium Hieremias Iudex de Montagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter Flores Moralium Auctoritatum (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a. 1329 Veronae) haec habet Catulli De errore . Catullus ad Varum. Quem non in aliqua re ( uidere om.) Suffenum possis suus cuique attributus est error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est. Etiam Mussato, poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratias egit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit Carmine sub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurrat auis , ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahi poterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio 2 . Deinde duobus locis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2; i. 5-7) citauit in libro de Originibus Rerum , Gulielmus Pastrengicus (1295-1360) amicus Petrarcae.
Text from Project Gutenberg, public domain.